Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 3.3.14
lat quintilian phi001 perseus lat2
nam cum sit ex his rhetorice, fieri non potest ut, cum totum ex partibus constet, non sint partes totius ex quibus constat. videntur autem mihi, qui haec opera dixerunt, eo quoque moti, quod in alia rursus divisione nollent in idem nomen incidere, partes enim rhetorices esse dicebant laudativam, deliberativam, iudicialem. quae si partes sunt, materiae sunt potius quam artis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable