Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 3.3.7
lat quintilian phi001 perseus lat2
quod hoc audacius dixerim, quod in Partitionibus oratoriis ad easdem, de quibus supra dictum est, quinque pervenit partes. nam cum dupliciter primum divisisset in inventionem atque elocutionem, res ac dispositionem inventioni, verba et pronuntiationem elocutioni dedit quintamque constituit, communem ac velut custodem omnium, memoriam. idem in Oratore quinque rebus constare eloquentiam dicit, in quibus postea scriptis certior eius sententia est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable