Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 3.5.12
lat quintilian phi001 perseus lat2
quanquam inutiles quidam oratori putant universales quaestiones, quia nihil prosit, quod constet ducendam esse uxorem vel administrandam rempublicam, si quis vel aetate vel valetudine impediatur. sed non omnibus eiusmodi quaestionibus sic occurri potest, ut illis, sitne virtus finis? regaturne providentia mundus? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable