Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 3.5.5
lat quintilian phi001 perseus lat2
idem sentiunt, qui omnem quaestionem ponunt in rebus et in verbis. item convenit, quaestiones esse aut infinitas aut finitas. infinitae sunt, quae remotis personis et temporibus et locis ceterisque similibus in utramque partem tractantur, quod Graeci θέσιν dicunt, Cicero propositum, alii quaestiones universales civiles, alii quaestiones philosopho convenientes, Athenaeus partem causae appellat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable