Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 3.6.10
lat quintilian phi001 perseus lat2
quod ut brevissimo pateat exemplo: cum dicit reus, etiamsi feci, recte feci, qualitatis utitur statu; cum adiicit, sed non feci, coniecturam movet. semper autem firmius est non fecisse, ideoque in eo statum esse iudicabo, quod dicerem, si mihi plus quam unum dicere non liceret. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable