Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 3.6.102
lat quintilian phi001 perseus lat2
obiicitur communiter a duobus, redire tibi in familiam non licet, non enim pater sine liberis decessit. sed in hoc propria quisque eorum quaestione nitetur. alter enim dicet abdicatum quoque inter liberos esse, et argumentum ducet ex ipsa, qua repellitur, lege; supervacuum enim fuisse prohiberi patris bonis abdicatum, si esset numero alienorum; Nunc quia filii iure futurus fuerit intestati heres, oppositam esse legem, quae tamen non id efficiat, ne filius sit, sed ne heres sit. status finitivus, quid sit filius.