LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 3.6.29

lat quintilian phi001 perseus lat2

apud plures auctores legi, placuisse quibusdam, unum omnino statum esse coniecturalem. sed quibus placuerit, neque illi tradiderunt neque ego usquam reperire potui. rationem tamen hanc secuti dicuntur, quod res omnis signis colligeretur. quo modo licet qualitatis quoque solum statum faciant, quia ubique, qualis sit cuiusque rei natura, quaeri potest. sed utrocunque modo sequetur summa confusio.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable