Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 3.6.5
lat quintilian phi001 perseus lat2
non enim est status prima conflictio, fecisti, non feci; sed quod ex prima conflictione nascitur, id est genus quaestionis, fecisti, non feci, an fecerit? hoc fecisti, non hoc feci, quid fecerit? quia ex his apparet, illud coniectura, hoc finitione quaerendum, atque in eo pars utraque insistit, erit quaestio coniecturalis vel finitivi status. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable