Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 3.8.10
lat quintilian phi001 perseus lat2
sed nunc ad suasoriam, in qua, etiam cum prooemio utemur, breviore tamen et velut quodam capite tantum et initio debebimus esse contenti. narrationem vero nunquam exigit privata deliberatio, eius duntaxat rei, de qua dicenda sententia est; quia nemo ignorat id de quo consulit.