Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 3.8.53
lat quintilian phi001 perseus lat2
neque ignoro plerumnque exercitationis gratia poni et poeticas et historicas, ut Priami verba apud Achillem aut Sullae dictaturam deponentis in contione. sed haec in partem cedent trium generum, in quae causas divisimus. nam et rogare, indicare, rationem reddere et alia, de quibus supra dictum est, varie atque ut res tulit in materia iudiciali, deliberativa, demonstrativa, solemus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable