LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 3.8.58

lat quintilian phi001 perseus lat2

quod genus accidere etiam veritati potest. non simplex autem circa suasorias error in plerisque declamatoribus fuit, qui dicendi genus in iis diversum atque in totum illi iudiciali contrarium esse existimaverunt. nam et principia abrupta et concitatam semper orationem et in verbis effusiorem, ut ipsi vocant, cultum adfectaverunt, et earum breviores utique commentarios quam legalis materiae facere laborarunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable