Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 3.9.4
lat quintilian phi001 perseus lat2
egressio vero vel, quod usitatius esse coepit, excessus, sive est extra causam, non potest esse pars causae, sive est in causa, adiutorium vel ornamentum partium est earum, ex quibus egreditur. nam si, quidquid in causa est, pars causae vocabitur, cur non argumentum, similitudo, locus communis, adfectus, exempla partes vocentur? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable