Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 4.1.11
lat quintilian phi001 perseus lat2
nam in iudicem ne quid dicatur non modo palam sed quod omnino intelligi possit, stultum erat monere, nisi fieret. etiam partis adversae patronus dabit exordio materiam, interim cum honore, si eloquentiam eius et gratiam nos timere fingendo, ut ea suspecta sint iudici, fecerimus, interim per contumeliam, sed hoc perquam raro, ut Asinius pro Urbiniae heredibus Labienum adversarii patronum inter argumenta causae malae posuit. Negat haec esse prooemia Cornelius Celsus, quia sint extra litem. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable