Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 4.1.14
lat quintilian phi001 perseus lat2
degustanda tamen haec prooemio, non consumenda. adversarii vero persona prope iisdem omnibus, sed e contrario ductis impugnari solet. nam et potentes sequitur invidia et humiles abiectosque contemptus et turpes ac nocentes odium, quae tria sunt ad alienandos iudicum animos potentissima. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable