LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 4.1.26

lat quintilian phi001 perseus lat2

aliqua ergo nonnunquam, quae erunt ad conciliandum nobis iudicem potentissima, non inutiliter interim ex quaestionibus in exordio locabuntur. quae sint porro in causis favorabilia, enumerare non est necesse, quia et manifesta erunt cognita cuiusque controversiae condicione et omnia colligi in tanta litium varietate non possunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable