Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 4.1.60
lat quintilian phi001 perseus lat2
nec argumentis autem nec locis nec narrationi similis esse in prooemio debet oratio, neque tamen deducta semper atque circumlita, sed saepe simplici atque illaboratae similis, nec verbis vultuque nimia promittens. dissimulata enim et, ut Graeci dicunt, ἀνεπίφαντος actio melius saepe surrepit. sed haec, prout formari animum iudicum expediet. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable