LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 4.2.118

lat quintilian phi001 perseus lat2

figurae non illae poeticae et contra rationem loquendi auctoritate veterum receptae (nam debet esse quam purissimus sermo), sed quae varietate taedium effugiant et mutationibus animum levent, ne in eundem casum similem compositionem, pares elocutionum tractus incidamus. caret enim ceteris lenociniis expositio et, nisi commendetur hac venustate, iaceat necesse est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable