Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 4.2.19
lat quintilian phi001 perseus lat2
ficta interim narratio introduci solet, vel ad concitandos iudices ut pro Roscio circa Chrysogonum, cuius paulo ante habui mentionem; vel ad resolvendos aliqua urbanitate, ut pro Cluentio circa fratres Caepasios; interdum per digressionem decoris gratia, qualis rursus in Verrem de Proserpina, in his quondam locis mater filiam quaesisse dicitur. quae omnia eo pertinent, ut appareat non utique non narrare eum qui negat, sed illud ipsum narrare quod negat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable