Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 4.2.2
lat quintilian phi001 perseus lat2
in qua sciens transcurram subtiles nimium divisiones quorundam plura eius genera facientium. non enim solam volunt esse illam negotii, de quo apud iudices quaeritur, expositionem, sed personae, ut M. Lollius Palicanus, humili loco Picens, loquax magis quam facundus; loci, ut oppidum est in Hellesponto Lampsacum, indices; temporis ut vere nouo, gelidus canis cum montibus humo? liquitur ; causarum, quibus historici frequentissime utuntur, cum exponunt, unde bellum, seditio, pestilentia. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable