Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 4.2.70
lat quintilian phi001 perseus lat2
quaedam enim quasi non narrantes mitigabimus: non quidem, ut adversarius dicit, consilium furti in templum attulit nec diu captavit eius rei tempus; sed occasione et absentia custodum corruptus et pecunia, quae nimium in animis hominum potest, victus est. sed quid refert? peccavit et fur est; nihil attinet id defendere, cuius poenam non recusamus.