Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 4.2.8
lat quintilian phi001 perseus lat2
reus contra tunc narrationem subtrahet, cum id, quod obiicitur, neque negari neque excusari poterit, sed in sola iuris quaestione consistet; ut in eo, qui, cum pecuniam privatam ex aede sacra surripuerit, sacrilegii reus est, confessio verecundior quam expositio: non negamus de templo pecuniam esse sublatam, calumniatur tamen accusator actione sacrilegii, cum privata fuerit non sacra; vos autem de hoc cognoscetis, an sacrilegium sit admissum. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable