LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 4.3.1

lat quintilian phi001 perseus lat2

ordine ipso narrationem sequitur confirmatio. Probanda sunt enim quae propter hoc exposuimus. sed priusquam ingrediar hanc partem, pauca mihi de quorundam opinione dicenda sunt. plerisque moris est prolato rerum ordine protinus utique in aliquem laetum ac plausibilem locum quam maxime possint favorabiliter excurrere.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable