Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 4.3.15
lat quintilian phi001 perseus lat2
nam quidquid dicitur praeter illas quinque quas fecimus partes, egressio est, indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio, maledictorum refutatio. similia his, quae non sunt in quaestione, omnis amplificatio, minutio, omne adfectus genus, et quae maxime iucundam et ornatam faciunt orationem, de luxuria, de avaritia, religione, officiis; quae cum sint argumentis subiecta similium rerum, quia cohaerent, egredi non videntur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable