LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 4.4.5

lat quintilian phi001 perseus lat2

sunt autem propositiones et simplices et duplices vel multiplices, quod accidit non uno modo. nam et plura crimina iunguntur, ut cum Socrates accusatus est, quod corrumperet iuventutem et novas superstitiones introduceret; et singula ex pluribus colliguntur, ut cum legatio male gesta obiicitur Aeschini, quod mentitus sit, quod nihil ex mandatis fecerit, quod moratus sit, quod munera acceperit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable