Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 4.5.11
lat quintilian phi001 perseus lat2
itaque non defuerunt, qui Ciceronis illam pro Cluentio partitionem improbarent, qua se dicturum esse promisit primum, neminem maioribus criminibus, gravioribus testibus, in iudicium vocatum quam Oppianicum; deinde praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus, a quibus condemnatus sit; postremo, iudicium pecunia temptatum non a Cluentio, sed contra Cluentium; quia, si probari posset, quod est tertium, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable