Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 5.10.11
lat quintilian phi001 perseus lat2
nam probatio et fides efficitur non tantum per haec quae sunt rationis, sed etiam per inartificialia. signum autem, quod ille indicium vocat, ab argumentis iam separavi. ergo , cum sit argumentum ratio probationem praestans, qua colligitur aliud per aliud, et quae quod est dubium per id quod dubium non est confirmat, necesse est esse aliquid in causa, quod probatione non egeat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable