Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 5.10.94
lat quintilian phi001 perseus lat2
in manus eorum incidere non est satis? ergo , ut breviter contraham summam, ducuntur argumenta a personis, causis, locis, tempore (cuius tres partes diximus, praecedens, coniunctum, insequens), facultatibus (quibus instrumentum subiecimus), modo (id est, ut quidque sit factum), finitione, genere, specie, differentibus, propriis, remotione, divisione, initio, incrementis, summa, similibus, dissimilibus, pugnantibus, consequentibus, efficientibus, effectis, eventis, comparatione, quae in plures diducitur species. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable