Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 5.12.16
lat quintilian phi001 perseus lat2
nam et fere apparet, quid in iniuriam, quid in avaritiam, quid in testem inimicum, quid in potentes amicos dicendum sit; et de omnibus his omnia dicere infinitum est, tam hercule quam si controversiarum, quae sint quaeque futurae sint, quaestiones, argumenta, sententias tradere velim. ipsas autem argumentorum velut sedes non me quidem omnes ostendisse confido, plurimas tamen. quod eo diligentius faciendum fuit, quia declamationes, quibus ad pugnam forensem velut praepilatis exerceri solebamus, olim iam ab illa vera imagine orandi recesserunt atque ad solam compositae voluptatem nervis carent, non alio medius fidius vitio dicentium, quam quo mancipiorum negotiatores formae puerorum virilitate excisa lenocinantur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable