Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 5.13.1
lat quintilian phi001 perseus lat2
refutatio dupliciter accipi potest. nam et pars defensoris tota est posita in refutatione, et quae dicta sunt ex diverso debent utrinque dissolvi. et hoc est proprie, cui in causis quartus adsignatur locus. sed utriusque similis condicio est. neque vero ex aliis locis ratio argumentorum in hac parte peti potest quam in confirmatione, nece locorum aut sententiarum aut verborum et figurarum alia condicio est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable