LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 5.13.6

lat quintilian phi001 perseus lat2

quod hic potest, nos possemus? quodsi quando apud principem aliumve, cui utrum velit liceat, dicendum erit, dignum quidem morte eum, pro quo loquemur, clementi tamen servandum esse vel talem, primum omnium non erit res nobis cum adversario sed cum iudice, deinde forma deliberativae magis materiae quam iudicialis utemur. suadebimus enim ut laudem humanitatis potius quam voluptatem ultionis concupiscat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable