Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 5.7.11
lat quintilian phi001 perseus lat2
ne imprudens testis sit; turbantur enim et a patronis diversae partis inducuntur in laqueos et plus deprehensi nocent quam firmi et interriti profuissent. multum igitur domi ante versandi, variis percontationibus, quales haberi ab adversario possint, explorandi sunt. sic fit, ut aut constent sibi aut, si quid titubaverint, opportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione velut in gradum reponantur. in iis quoque adhuc, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable