Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 5.7.26
lat quintilian phi001 perseus lat2
reliquae interrogandi sunt partes. qua in re primum est nosse testem. nam timidus terreri, stultus decipi, iracundus concitari, ambitiosus inflari potest; prudens vero et constans vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable