Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 5.7.32
lat quintilian phi001 perseus lat2
illae vero pessimae artes, testem subornatum in subsellia adversarii mittere, ut inde excitatus plus noceat vel dicendo contra reum cum quo sederit, vel, cum adiuvisse testimonio videbitur, faciendo ex industria multa immodeste atque intemperanter, per quae non a se tantum dictis detrahat fidem, sed ceteris quoque, qui profuerant, auferat auctoritatem; quorum mentionem habui, non ut fierent, sed ut vitarentur. saepe inter se collidi solent inde testatio hinc testes; locus utrinque; haec enim se pars iureiurando, ilia consensa signantium tuetur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable