Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 5.7.36
lat quintilian phi001 perseus lat2
aliter enim oraculorum aliter haruspicum augurum, coniectorum, mathematicorum fides confirmari aut refelli potest, cum sit rerum ipsarum ratio diversa. circa eiusmodi quoque instrumenta firmanda vel destruenda multum habet operis oratio, si quae sint voces per vinum, somnum, dementiam emissae, vel excepta parvulorum indicia, quos pars altera nihil fingere, altera nihil iudicare dictura est. nec tantum praestari hoc genus potenter, Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable