Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 5.7.5
lat quintilian phi001 perseus lat2
sequens ratio est cum specialiter quidem, sed tamen multos pariter invadere patroni solent. nam et gentium simul universarum elevata testimonia ab oratoribus scimus et tota genera testimoniorum: ut de auditionibus; non enim ipsos esse testes sed iniuratorum adferre voces; ut in causis repetundarum, qui se reo numerasse pecunias iurant, litigatorum non testium habendos loco. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable