LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 6.2.30

lat quintilian phi001 perseus lat2

has quisquis bene conceperit, is erit in adfectibus potentissimus. hunc quidam dicunt εὐφαντασίωτον, qui sibi res, voces, actus secundum verum optime finget; quod quidem nobis volentibus facile continget. nisi vero inter otia animorum et spes inanes et velut somnia quaedam vigilantium ita nos hae de quibus loquor imagines prosequuntur, ut peregrinari, navigare, proeliari, populos alloqui, divitiarum, quas non habemus, usum videamur disponere, nec cogitare sed facere: hoc animi vitium ad utilitatem non transferemus?

Provenance