LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 6.3.102

lat quintilian phi001 perseus lat2

itaque haec, ne omisisse viderer, attigi; illa autem, quae de usu ipso et modo iocandi complexus sum, audeo confirmare esse plane necessaria. his adiicit Domitius Marsus, qui de urbanitate diligentissime scripsit, quaedam non ridicula, sed cuilibet severissimae orationi convenientia eleganter dicta et proprio quodam lepore iucunda; quae sunt quidem urbana sed risum tamen non habent.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable