Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 6.3.25
lat quintilian phi001 perseus lat2
item ridicula aut facimus aut dicimus. facto risus conciliatur interim admixta gravitate: ut M. Caelius praetor, cum sellam eius curulem consul Isauricus fregisset, alteram posuit loris intentam; dicebatur autem consul a patre flagris aliquando caesus; interim sine respectu pudoris, ut in illa pyxide Caeliana, quod neque oratori neque ulli viro gravi conveniat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable