LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 6.3.28

lat quintilian phi001 perseus lat2

refert , his ubi quis utatur. nam in convictibus et cotidiano sermone lasciva humilibus, hilaria omnibus convenient. laedere nunquam velimus, longeque absit propositum illud potius amicum quam dictum perdendi. in hac quidem pugna forensi malim mihi lenibus uti licere; quanquam et contumeliose et aspere dicere in adversarios permissum est, cum accusare etiam palam et caput alterius iuste petere concessum sit. sed hic quoque tamen inhumana videri solet fortunae insectatio, vel quod culpa caret vel quod recidere etiam in ipsos, qui obiecerunt, potest. primum itaque considerandum est, et quis et in qua causa et apud quem et in quem et quid dicat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable