LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 6.3.44

lat quintilian phi001 perseus lat2

nam , cum Brutus in accusatione C. Planci ex duobus lectoribus ostendisset, contraria L. Crassum patronum eius in oratione, quam de Colonia Narbonensi habuerat, suasisse iis, quae de lege Servilia dixerat, tris excitavit et ipse lectores, hisque patris eius dialogos dedit legendos; quorum cum in Privernati unus, alter in Albano, tertius in Tiburti sermonem habitum complecteretur, requirebat, ubi essent eae possessiones. omnes autem illas Brutus vendiderat; et tum paterna emancupare praedia turpius habebatur. similis in apologis quoque et quibusdam interim etiam historiis exponendi gratia consequi solet.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable