Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 6.3.55
lat quintilian phi001 perseus lat2
fiunt et adiecta et detracta aspiratione et divisis coniunctisque verbis similiter saepius frigida, aliquando tamen recipienda. eademque condicio est in iis, quae a nominibus trahuntur. multa ex hoc Cicero in Verrem, sed ut ab aliis dicta, modo futurum, ut omnia verreret, cum diceretur Verres, modo Herculi, quem expilaverat, molestiorem apro Erymanthio fuisse, modo malum sacerdotem, qui tam nequam verrem reliquisset, quia Sacerdoti Verres successerat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable