Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 6.3.64
lat quintilian phi001 perseus lat2
ex contrario non una species. neque enim eodem modo dixit Augustus praefecto, quem cum ignominia mittebat, subinde interponenti precibus, quid respondebo patri meo? dic , me tibi displicuisse; quo Galba penulam roganti: non possum commodare, domi maneo, cum cenaculum eius perplueret. tertium adhuc illud: (nisi quod, ut ne auctorem ponam, verecundia ipsius facit) libidinosior es quam ullus spado; quo sine dubio et opinio decipitur sed ex contrario. et hoc ex eodem loco est sed nulli priorum simile, quod dixit M. Vestinus, cum ei nuntiatum esset necatum esse, aliquando desinet putere. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable