LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 6.3.79

lat quintilian phi001 perseus lat2

elusit Cassius Severus obiiciente quodam, quod ei domo sua Proculeius interdixisset, respondendo, numquid ergo illuc accedo? sic eluditur et ridiculum ridiculo: ut divus Augustus, cum ei Galli torquem aureum centum pondo dedissent, et Dolabella per iocum, temptans tamen ioci sui eventum, dixisset, imperator , torque me dona, malo , inquit, te civica donare:

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable