LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 6.3.83

lat quintilian phi001 perseus lat2

illud vero, etiamsi ridiculum est, indignum tamen est homine liberali, quod aut turpiter aut potenter dicitur; quod fecisse quendam scio, qui humiliori libere adversus se loquenti, colaphum , inquit, tibi ducam et formulam scribam, quod caput durum habeas. hic enim dubium est, utrum ridere audientes an indignari debuerint.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable