Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 6.4.14
lat quintilian phi001 perseus lat2
omni tempore fere parata sunt meditatis diligenter, quae aut ex adverse dici aut responderi a nobis possunt. nonnunquam tamen solet hoc quoque esse artis genus, ut quaedam in actione dissimulata subito in altercando proferantur; est inopinatis eruptionibus aut incursioni ex insidiis factae simillimum. id autem tum faciendum, cum est aliquid, cui responderi non statim possit, potuerit autem, si tempus ad disponendum fuisset. nam quod fideliter firmum est a primis statim actionibus arripere optimum est, quo saepius diutiusque dicatur.