LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 7.1.37

lat quintilian phi001 perseus lat2

quod suos quisque servos ex tali re facere voluisset. hoc eo est utilius, quod saepe nihil placet et aliquid dicendum est. intueamur ergo omnia: ita apparebit aut id quod optimum est aut id quod minime malum. propositione aliquando adversarii utendum et esse nonnunquam commune eam, suo loco dictum est. multis milibus versuum scio apud quosdam esse quaesitum, quomodo inveniremus, utra pars deberet prior dicere; quod ex foro vel atrocitate formularum vel modo petitionum vel novissime sorte diiudicatur. in schola quaeri nihil attinet,

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable