LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 7.1.58

lat quintilian phi001 perseus lat2

rusticus ex utramque partem dubium facit; disertus et verbis inhaerebit, ex quibus nulla exceptio est, et propter hoc ipsum poenam esse constitutam eis qui non adfuerint, ne periculo exilii deterreantur advocatione, et rusticum innocenti non adfuisse dicet. illud protinus non indignum quod adnotetur, posse ex uno statu duas generales fieri quaestiones, an quisquis? an cuicunque?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable