Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 7.2.17
lat quintilian phi001 perseus lat2
sicut in illa controversia: (utendum est enim et his exemplis, quae sunt discentibus magis familiaria) abdicatus medicinae studuit. cum pater eius aegrotaret, desperantibus de eo ceteris medicis, adhibitus sanaturum se dixit, si is potionem a se datam bibisset. paler , acceptae potionis epota parte, dixit uenenum sibi datum; filius quod reliquum erat exhausit: pater decessit, ille parricidii reus est. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable