LOGOI

Passage

Quintilian, Institutio Oratoria 7.2.26

lat quintilian phi001 perseus lat2

testimonia comparantur. illud quoque, etiamsi non est ἀντικατηγορία, simili tamen ratione tractatur, in quo citra accusationem quaeritur, utrum factum sit. utraque enim pars suam expositionem habet atque eam tuetur, ut in lite Urbiniana petitor dicit, Clusinium Figulum filium Vrbiniae acie victa, in qua steterat, fugisse, iactatumque casibus variis, retentum etiam a rege, tandem in Italiam ac patriam suam Marrucinos venisse atque ibi agnosci; Pollio contra, servisse eum Pisauri dominis duobus, medicinam factitasse, manumissum alienae se familiae venali immiscuisse, a se rogantem, ut ei serviret, emptum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable