Passage
Quintilian, Institutio Oratoria 7.2.3
lat quintilian phi001 perseus lat2
in iudiciis praeteritum tempus maxime valet; nemo enim accusat, nisi quae facta sunt. nam quae fiant et quae futura sint ex praeteritis colliguntur. quaeritur et unde quid ortum? ut pestilentia ira deum an intemperie caeli an corruptis aquis an noxio terrae halitu. et quae causa facti? ut, quare ad Troiam quinquaginta reges navigaverint iure iurando adacti an exemplo moti an gratificantes Atridis. quae duo genera non multum inter se distant. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable